- BIAEOTHANATI
- BIAEOTHANATIGraece Βιαιοθάνατοι, dictisunt Veteribus, qui aut propter crimina sua suppliciô publice afficiuntur, aut metu gravioris poenae, quam se meruisse conscii sunt, sibi ipsis mortem consciscunt. Quod πρὸ μοίρας θανεῖν vocabant Veteres, cum Iuvenes, immaturâ morte abrepti, πρὸ ὥρας mortui dicetentur. Unde in Magicis sacris differentia τῶ Βιαςοθανάτων et τῶ Α᾿ώρων, uti diximus supra in voce Ahori. Utrorumque enim Animae exules ab Inferis et sedibus quietis esse, adeoque in Necyomantia, tamquam e propinquo, facilius evocati posse credebantur. Tertullian. de Anima, Itaque invocantur quidem Ahori et Biaeothanati, sub illo fidei argumento, quod credibile videatur eas potissimum animas ad vim et iniuriam facere, quas per vim et iniuriam saevus et immaturus funs extorsit, quasi ad invicem offensae. Firmico Aliisque Biothanati dicuntur, qui aliquando cum Aoris coincidunt, cum unus idemque homo et immaturâ et violenatâ morte perit. Uti Dido, apud Utrg. l. 4. Aen. v. 696.Sed quia nec Fatô, meritâ nec morte peribat,Sed misera ante diem,Illis, probâ morte disiunctos, sicut τοῖς ἀώροις, iustâ aetate sopitos, opponit Tertullian. d. l. Qua de re vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 1118. et 1119. ut et infra in voce Biothanatos.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.